Eutropio

Anno quarto decimo posteaquam in Italiam hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem.


EUTROPIO, Breviarium,III, 20
Texto con vocabulario Abrir solución

Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit: ne amplius quam triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent.


EUTROPIO, Breviarium,III, 21
Texto con vocabulario Abrir solución

T. Quintius Flamininus adversum Philippum missus rem prospere gessit. Pax ei data est his legibus: ne Graeciae civitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captivos et transfugas redderet, quinquaginta solas naves haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium. T. Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum.


EUTROPIO, Breviarium,IV, 2
Texto con vocabulario Abrir solución