Tito Livio

Legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret; ut suae leges, sui magistratus Capuae essent;.


TITO LIVIO, Ab urbe condita,XXIII, 7
Texto con vocabulario Abrir solución

Dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae (sunt) prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas velis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit.


TITO LIVIO, Ab urbe condita,XXIII, 38
Texto con vocabulario Abrir solución